{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 1.4.43-55","citation":"Augustine, De Gratia Christi 1.4.43-55","ref":"1.4.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.43.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":295,"text":"Quod vero potest homo velle bonum atque perficere, solius Dei cst. Potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint: ista vero sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est nec voluntatem bonam habere, nec actionem: nullo autem modo possum non habere possibilitalcm boni: inest mihi etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura rccipit. Quem nobis sensum exempla aliqua facient clariorem. Quod possumus videre oculis, nostrum non est: quod vcro bene aut male videmus, hoc nostrum est (a). Et ut gencraliter universa complectar, quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui boc posse adjuvat: quod vcro bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est; quia haec omnia vertere in malum ctiam possumus. Unde, quod propter calumniam vestram sæpe repetendum est, cum dicimus hominem posse esse sine peccato, et con- Cessione possibilitatis acceptæ laudamus Deum, qni nobis hoc posse largitus est, nec est ihi ulla laudandi hominis occasio, ubi solius Dei causa tractatur: non enim de velle, nec de esse, sed tantummodo de co quod potest esse, disseritur. i CAPUT V. — 6. Ecce est totum dogma Pelagii in libro ejus tertio pro Libero Arbitrio, his omnino verbis diligenter expressum, quo tria ista, unum quod est posse, alterum quod est velle, tertium quod est esse, id est, possibilitatem, voluntatem, actionem, tanta curavit subtilitate distinguere, ut quandocumque lcgimus, Vel audimus, divinæ gratiæ adjutorium confiteri, ut a malo declinemus bonumque faciamus, sive in lege atque doctrina, sive ubilibet constituat, sciamus quid loquitur; nec erremus, aliter eum intelligendo quam sentit. Scire quippe debemus, quod nec voluntatem nostram, nec actionem divino adjuvari credit auxilio, sed solam possibilitatem voluntatis atque operis, quam solam in his tribus nos habere affirmat ex Deo, tanquam hoc sit infirmum, quod Deus ipse posuit in natura;","prev":{"citation":"De Gratia Christi 1.4.26-42","label":"1.4.26 to 1.4.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.26"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 1.4.56-70","label":"1.4.56 to 1.4.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.4.56"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}