{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 1.41.16-30","citation":"Augustine, De Gratia Christi 1.41.16-30","ref":"1.41.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":294,"text":"CAPUT XXXIX. — 43. Hoc autem istum sapere, et alia ejus verba ostendunt, non in boc libro, sed in tertio pro Libero Arbitrio, ubi ad eum loquens contra quem disputat, quoniam ille posuerat verba Apostoli dicentis, Non quod volo ago; et, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mete, ct cætera quæ ibi dicuntur; iste respondit, atque ait: < Hoc enim quod tu de Apostolo intelligere cupis, pmnes ecclesiastici viri in peccatoris et sub lege adhuc positi asserunt cum dixisse persona, qui nimia vitiorum consuetudine velut quadam teneretur neces. sitate peccandi, et quamvis bonum appeteret voluntate, usu tamen præcipitaretur in malum; In persona autem, > inquit, < hominis unius, designat populum sub vetere adhuc lege peccantem; quem ab hoe consuetudinis malo dicit liberandum esse per Christum, qui credentibus sibi primo omnia per Baptismum peccata dimittit, deinde imitatione sui ad perfectam incitat sanctitatem, ct vitiorum consuetudinem virtutum vincit exemplo. > Ecce quomodo vult intelligi adjuvari eos qui sub lege peccant, ut per gratiam Christi justificati liberentur, tanquam eis non sufficiat sola lex, propter nimiam peccandi consuetudinem, nisi Christi accedat, non inspiratio charitatis per Spiritum sanctum, sed intuendum et imitandum in doctrina evangelica virtutis ejus exemplum. Et certe maxima hic erat causa exprimendi, quam diceret gratiam, ubi locum ipsum de quo respondet, sic conclusit Apostolus, ut diceret: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus f Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 15, 23- 25). Hanc iste cum constituat, non in virtutis ejus auxilio, sed imitationis exemplo, quid amplius de illo sperare debemus, ubicumque gratiæ nomen sub anabigua generalitate commemorat? CAPUT XL. — 44. Item in codcm libro ad virginem sacram, unde jam etiam supra disseruimus, ubi ait: «Subditi simus Deo, ejusque faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam, et facilius nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio, resistamus.","prev":{"citation":"De Gratia Christi 1.41.1-15","label":"1.41.1 to 1.41.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.1"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 1.41.31-41","label":"1.41.31 to 1.41.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.41.31"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}