{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 1.8.172-188","citation":"Augustine, De Gratia Christi 1.8.172-188","ref":"1.8.172","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.172","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.172.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":276,"text":"> Oblitus est quod superius quasi correxerat, ubi cum dixisset, « Ergo in volunlate et operc bono laus hominis cst; > adjunxit atque ait, « imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit. > Cur etiam in his exemplis hoc non recordatus cst, ut saltem in eorum fine diceret, Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat; quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, et nostrum est, et illius? Non hoc dixit: sed, nisi fallor, videor mihi videre quid timuit. CAPUT XVII. — i8. Cum enim vellet ostendere quare nostrum sit: « Quia hæc, > inquit, « omnia vertere etiam in malum possumus. > Illud ergo timuit, ut non diceret, et nostrum est et Dei, ne sibi responderetur, Si quod bene agimus, loquimur, cogitamus, ideo est et nostrum ct Dei, quia ille nobis hoc posse donavit; ergo ct quod malum agimus, loquimur, cogitamus, et nostrum est et Dei, quia illud posse ad utrumque donavit, atque ita, quod absit, quemadmodum cum Deo laudamur in operibus bonis, sic cum illo culpamur in malis. Possibilitas quippe tUa, quam dedit, lam nos facit bona. posse quam mala. CAPUT XVIII. — 19. De qua possibilitate Pclagius in libro primo pro Libero Arbitrio ita loquitur: « Hobemus autem, > inquit, « possibilitatcm utriusque partis a Deo insitam, vclut quamdum, ut ita dicam, radicem fructiferam atque fecundam, quæ ex voluntale hominis diversa gignat et parlat, et quæ possit ad proprii cultoris arbitrium, vel nitere flore virtutum, vel sentibus horrere viliorum. > Ubi non intucns quid loquatur, unam eamdemque radicem constituit bonorum et malorum, contra evangelicam veritatem doctrinatnquc apostolicam. Nam et Dominus nec arborem bonam dicit posse faccre fructus malos, nec maiam bonos (Matth.","prev":{"citation":"De Gratia Christi 1.8.147-171","label":"1.8.147 to 1.8.171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.147"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 1.8.189-212","label":"1.8.189 to 1.8.212","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.189"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}