{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 1.8.290-314","citation":"Augustine, De Gratia Christi 1.8.290-314","ref":"1.8.290","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.290","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.290.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":289,"text":"Non idco tantum adjutorium divinæ gratiæ commendetur, quia possibilitatem adjuvat natnralem. Desinat dicere, c Quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adjuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est. » Desinat, inquam, ista dicere. Non solum enim Deus posse nostrum donavit atque adjuvat, sed etiam velle et opcrari operatur in nobis (Philipp. II, 13). Non quia nos non volumus, aut nos non agimus: sed quia sine ipsius adjutorio nec volumus aliquid boni, nee ngimus. Quomodo enim dicitur, < Quod possumus bene agere, Dei est; quod autem agimus, nostrum est; » cum dicai Apostolus, orare se ad Deum pro eis, ad quos scribebat, ne quid mali faciant, et ut quod bonum est faciant? Non enim ait, Oramus ut possitis nihil mali facere; sed, ne quid faciatis mali: nec, Ut possitis bonum facere; sed, ul bonum faciatis (II Cor. XIII, 7). Quoniam de quibus scriptum est, Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14); profecto ut agant quod bonum est, ab illo aguntur qui bonus est. Quomodo dicit Pelagius, cQuod bene loqui possumus, Dei cst: quod bene loquimur, nostrum est; » cum dicat Dominus, Spiritus Patris vestri eat qui loquitur in vobis? Nequo cnim ait, Non vos estis qui dedistis vobis bene posse loqui: sed ait, Non vos eatis qui loquimini (Matth. x, 20). Nee ait, Spiritus Patris vestri est qui vobis dat, vel dedit posse bene loqui; sed ait, qui loquitur in vobis: non significans possibilitatis profectum 1, sed exprimens cooperationis effectum. Quomodo dicit Iiheri arbitrii elatus assertor, c Quod possumus bene cogitare, Dci cst; quod autem bene cogitamus nostrum cst? » Cui respondet humilis gratiæ prædicator: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis, qunsi ex nobismetipsis;","prev":{"citation":"De Gratia Christi 1.8.275-289","label":"1.8.275 to 1.8.289","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.275"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 1.8.315-346","label":"1.8.315 to 1.8.346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.315"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}