{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 1.8.59-79","citation":"Augustine, De Gratia Christi 1.8.59-79","ref":"1.8.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":291,"text":"In lege namque ct doctrina sanctarum Scripturarum futuræ gloriæ atque praemiorum promittitur magnitudo. Ad doctrinam pertinet etiam quod Sapientia revelatur, ad doctrinam pertinet cum suadetur omne quod bonum est. Et si inter doccre ct suadere, vel potius exhortari, distare aliquid videtur; etiam hoc tamen doctrinæ generalitate concluditur, quæ quibusque sermonibus vel litteris continetur: nam et sanctae Scripturæ et docent et exhortantur, et potest esse in docendo et exhortando etiam hominis operatio. Sed nos can gratiam volumus iste aliquando fateatur', qua futuras gloriae magnitudo non solum promittitur, verum etiam creditur et speratur; nec solum revelatur sapientia, verum et amatur; nec solum suadetur omne quod bonumest, verum et persuadetur. Non enim omnium est fides (II Thess. III, 2), qui audiunt per Scripturas Dominum regnum coelorum pollicentem; aut omnibus persuadetur quibuscumque suadetur, ut veniant ad eum qui dicit, Venite ad me, omnes qui laboratis (Matth. ii, 28). Quorum autem sit fides, et quibus persuadetur ut ad eum veniant, satis ipse demonstravit, ubi ait, Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et paulo post, cum de non credentibus loqueretur, Dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo (Joan. VI, 44, 66). Hanc debet Pelagius gratiam confiteri, si vult non solum vocari, Terum etiam esse christianus. CAPUT XI. — 12. Quid autem dicam de revelatione sapientiæ? Neque cnim faciie quisquam speraverit in hac vita posse pervenire ad magnitudinem. revelationum apostoli Pauli: et utique in eis quid aliud credendum est ei revelari solere i nisi quod ad sapientiam pertineret? Et tamen dicit: In magnitudine revelationum mearum ne extollar, datus eat mihi stimulus carnis meæ, angelus satanæ qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me: et dixit mihi, Sufficit tibi gratia mea;","prev":{"citation":"De Gratia Christi 1.8.40-58","label":"1.8.40 to 1.8.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.40"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 1.8.80-103","label":"1.8.80 to 1.8.103","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/1.8.80"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}