{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 2.31.103-124","citation":"Augustine, De Gratia Christi 2.31.103-124","ref":"2.31.103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.103.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":281,"text":"Circumciditur autem in exspoliationem corporis camis (Coloss. II, i 1), id est, ut debitum quod contagio carnalisgenerationis attraxit, gratia spiritualis regenerationis absolvat. Nullus enim est mundus a sorde, (qua, obsecro, sorde, nisi peccati?) nec infans, cujus est uniusdies vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). CAPUT XXXIII. — 38. Sic autem argumentantur, dicentes * < Ergo malum sunt nuptiæ, et non rat opus Dei homo quem generant nuptiæ? > Quasi nuptiarum bonum sit morbus concupiscentiae, ia quo uxorcs diligunt qui ignorant Deum, quod Apostolus prohibet (l Thess. IV, 5); ac non potius pudieilia conjugalis, qua in bonos usus ordinate filios proereandi redigitur libido carnalis: aut vero possit case homo nisi opus Dei, non solum qui de conjugio, verum etiamqui de fornicatione, vel de adulterio procreatur. Sed in hac quaestione, ubi quæritur, non cui rei creator, sed cui salvator sit necessarius, non intuendum est quid bcni sit in procreatione naturae, sed quid in peccato mali, quo certum est vitiatam esse naturam. Simul autem utrumque propagatur, et natura, et naturæ vitium; quorum est unum bonum, alterum maium. Illad de eonditoris largitate sumitur, hoe de originis damnatione attrahitur: illi est causa bona voluntas Dei summi, huic mala voluntas hominis priini: illud indicat Deum creaturæ institutorem, hoc indicat Deum inobedientiæ punitorem: denique idem ipse Christus propter illud creaudumfactor est hominis, propter hoc sanandum factus est homo. CAPUT XXXIV. — 39. Bonum ergo sunt nuptiæ in omnibus quae sunt propria nuptiarum. Hæc autem sunt tria, generandi ordinatio, fides pudicitiæ, connubii sacramentum. Propter ordinationem generandi scriptum est: Volo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse (I Tim. v, 14). Propter fidem pudicitiæ:. Vxor non habet potestatem sui corporis, sed vir: similiter et vir non habet potestatem sui corporis, sed mulier (I Cor.","prev":{"citation":"De Gratia Christi 2.31.81-102","label":"2.31.81 to 2.31.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.81"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 2.31.125-144","label":"2.31.125 to 2.31.144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.125"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}