{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 2.31.125-144","citation":"Augustine, De Gratia Christi 2.31.125-144","ref":"2.31.125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.125.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":289,"text":"VII, 4). Propter connubii sacramentum: Quod Deus conjunxit, hono non separet (Matth. xix, 6). De quibus in aliis opusculis nostris, quae vobis non sunt incognita, quantum Domino adjuvante potuimus, satis nos disseruisse meminimus (De Bono conjugali, n. 3 sqq.), Propter hæc omnia, honorabiles, nuptiæ in omnibus, et thorus immaculatus (Hebr. XIII, 4). In quantum cnim nuptiæ bonae sunt, in tantum faciunt plurimum boni etiam de libidinis malo: quoniam libidine non bene utitur libido, sed ratio. Libido est autem in I illa, quam notat Apostolus, repugnante legi mentis, inobedientium lege membrorum (Rom. VII, 23): ratio vero bene utens libidine, ipsa est in lege nuptiarum. Nam si nullum de malo bonuin fieri posset, nec Deus ex adulterino concubitu hominem conderet. Sicut ergo adulterii damnabile malum, quando et inde homo nascitur, non imputatur Deo, qui certe in opere hominum malo facit ipse opus bonum: ita quidquid est pudendum in membrorum illa inubedienlia, de qua erubuerunt qui post peccatum foliis ficulneiseadem membra texerunt (Gen. III, 7). non nuptiis imputatur, propter quas concubitus con- Jugalis non solum est licitus, verum etiam utilis et honestus; sed imputatur peccato inobedientiæ, cujus hæc poena est consecuta, ut homo inobediens Deo, sua quoque sibi inobedientia membra sentiret: de quibuserubescens, quod non ad arbitrium voluntatis ejus, sed ad libidinis incentivum velut arbitrio proprio moverentur, quæ pudenda judicavit, operienda curavit. Non euim confundi debuit homo de opere De!, aut ulo modo fuerant creato erubescenda, quæ instituenda visa sunt Creatori. Itaque nec Deo nec homini illa simplex nuditas displicebat, quando nihil erat pudendum, quia nihil praecesserat puniendum. CAPUT XXXV.—40. Essent autem proculdubio nuptiæ etiam non præcedente peccato, quia nequc ob aliam causam viro adjutorium, non alius vir, sed fe. mina facta est. Et illa Dei verba, Crescite, et mulliplicamini (Cen.","prev":{"citation":"De Gratia Christi 2.31.103-124","label":"2.31.103 to 2.31.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.103"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 2.31.145-161","label":"2.31.145 to 2.31.161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.31.145"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}