{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 2.7.106-122","citation":"Augustine, De Gratia Christi 2.7.106-122","ref":"2.7.106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.106.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":288,"text":"Prorsus non id efficit: tanto enim fefellit occullius, quanto exponit ista versutius. Episcopi quippe catholici quando audiebant hominem anathematizantem eos qui dicunt, c Adæ peccatum ipsi soli obfuisse, non generi humano; > nihil aliud eum sapere existimabant, quam id quod catholica Ecclesia prædicare consuevit: unde veraciter parvulos in peccatorum remissionem baptizat, non quae imitando fecerunt, propter primi peccatoris exemplum; sed quae nascendo traxerunt, propter originis vitium. Et quando audiebant anathematizantem cos qui dicunt, infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante prævaricationem; > nihil eum aliud dicere credebant, nisi eos qui parvulos putant nullum ex Adam traxisse peccatum, et secundum hoc in eo statu esse, in quo fuit ille ante peccatum. Etenim hoc illi ohjiceretur I, non aliud, unde quaestio versabatur. Proinde cum boc iste sic exponit, ut dicat, infantes ideo non in co statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum, quia nondam sunt in eadem firmitate mentis aui corporis, non quod in eos transierit ulla culpa propagiuis, respondeatur ei: Quando tibi illa damnanda* objiciebantur, non ea catholici episcopi sic intelligebant; idco cum illa damnares catholicoum te esse credcbaut. Propterea ergo, quod te illi sapere existimabant, absolvendum fuit: quod vero tu sapiebas, damnandum fuit. Non ergo tu absolutus es, qui damnanda tenuisti: sed iliud absolutum est, quod tenere dcbuisti. Ut autem tu absolutus putareris, creditus es sentire laudanda, cum te judices non intelligerent occultare damnanda. Recte Coelestii socius judicatus es, cujus manifestas te esse participem. Et si in judicio tuos cooperuisti libros, tamen post judicium eos edidisti. CAPUT XVII. — 18. Quae cum ita sint, profecto sentitis, in tam nefandi erroris auctores, episcopalia concilia, et Apostolicam Sedem, uuiversamque Romanam Ecclesiam, Romanumque imperium, quod Deo propitio christianum est, rectissime fuisse commotum (a), donec resipiscant de diaboli laqueis.","prev":{"citation":"De Gratia Christi 2.7.92-105","label":"2.7.92 to 2.7.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.92"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 2.7.123-124","label":"2.7.123 to 2.7.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.123"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}