{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 2.7.66-79","citation":"Augustine, De Gratia Christi 2.7.66-79","ref":"2.7.66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.66.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":282,"text":"Ille enim nec in Ecclesia Carthaginensi damnate voluit, quod in Romana postea se tenere confessus est, et corrigi paratum se eae professus est, si ei tanquam homini error obrepsit. Iste autem et illud dogma damnavit tanquam contrarium veritati, ne ipse a catholicis judicibus damnaretur; et id sibi defendendum postea reservavit, aut mendaciter damnans, aut callide interpretans. CAPUT XIII. — 14. Sed video de me jam justissime postulari, ut quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Cœlestius, demonstrare non differam. In priino libro recentioris operis sui, quod scripsit pro Libero Arbitrio, cujus operis in litteris quas Romam misit, commemorationem fecit: < Omne, i inquit, < bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis: capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine virtute, ita et sine vitio procreamur: atque ante actionem propriae voluntatis, id solum in homine est, quod Deus condidit. Nempe cernitis in his Pelagii verbis, quod dogma contineatur amborum, de parvulis sine ullius vitii ex Adam contagione nascentibus. Non itaque mirum est, quod eos qui dicunt, t Adæ peccatum ipsi soli obfuissc, et non generi humano; ct infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo fuit Adam ante prævaricationem,» Coelestius damnare noluit: sed multum mirum est, qua fronte Pelagius ista damnaverit. Si enim, sicut dicit, « malum non nobiscum oritur, ct sine vitio procreamur, atque ante actionem propriæ voluntatis id solum in homine est, quod Deus condidit; i prorecto peccatum Adæ ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem transitum fecit. Non enim peccatum non est malum, aut pecccatum non est vitium, aut peccatum Deus condidit. Dicit autem iste, < Malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, et hoc solum estin nascentibus, quod Deus condidit.","prev":{"citation":"De Gratia Christi 2.7.49-65","label":"2.7.49 to 2.7.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.49"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 2.7.80-91","label":"2.7.80 to 2.7.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.80"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}