{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Gratia Christi 2.7.92-105","citation":"Augustine, De Gratia Christi 2.7.92-105","ref":"2.7.92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.92.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Gratia Christi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa046"},"verse":false,"words":277,"text":"de tempore autem futuro, id est, eis qui sic fuerant retenturi, nec sibi, nec aliis præjudicare potuisse; et ideo non fuisse mentitum, quia postea deprehensus est sic tenere. Sed non hoc dicit, non solum quia ridiculum est, sed quia verum esse non potest. In eisdem qulppe libris, et contra peccati ei Adam in parvulos transitum loquitur, et de gestis Palaestinae synodi gloriatur, ubi cos qui sic tenent, veraciter damnasse putatus cst, et absolutionem suam fallendo furatus est. CAPUT XV. — 16: Quid enim ad rem, de qua nunc agimus, pertinet, quod discipulis suis respondet, « ideo 3e illa objecta damnasse, quia et ipse dicit, non tantum prino homini, sed etiam humano generi primum illud obfuisse peccatun, non propagine, sed exemplo; > id est, non quod ex illo traxerint aliquod vitium, qui ex illo propagati sunt, sed quod eum prinunn peccantem imitati sunt omnes, qui postea peccaverunt? aut quia dicit, « ideo infantes non in eo statu esse, in quo fuit Adam ante prævaricationem, quia isti præceptum capere nondum possunt, ille autem potuit; nondumque utuntur rationalis voluntatis arbitrio, quo ille nisi uteretur, non ei præceptum daretur? > Quid hoc ad rem pertinet, quia verba sibi objecta sic exponendo, recte se putat damnasse quod dicitur, « peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatuln: > et tumen his damnatis non mendaciter tenere, quod in ejus postea conscriptis opusculis invenitur, « sine ullo malo, sine ullo vitio parvulos nasci, et hac solum in eis esse, quod Deus condidit, » non vulnus quod inimicus inflixit? CAPUT XVI. — i7. Numquid hæc dicendo, verba propter aliud objecta aliter exponendo, id agit, ut se judices non fefellisse demonstret?","prev":{"citation":"De Gratia Christi 2.7.80-91","label":"2.7.80 to 2.7.91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.80"},"next":{"citation":"De Gratia Christi 2.7.106-122","label":"2.7.106 to 2.7.122","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-gratia-christi/2.7.106"},"credit":{"text":"Augustine, De Gratia Christi Et De Peccato Originali Contra Pelagium Et Coelestinum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa046/stoa0040.stoa046.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}