{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Haeresibus 41.39-50","citation":"Augustine, De Haeresibus 41.39-50","ref":"41.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Haeresibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa047"},"verse":false,"words":279,"text":"Nec ova saltem sumunt, quasi et ipsa cum franguntur exspirent, nec oporteat ullis mortuis corporibus vesci, et hoc solum vivat ex carne, quod farina, ne moriatur, cxcipitur. Sed nec alimonia lactis utuntur, quamvis dc corpore animantis vivente mulgeatur sive sugatur: non quia putant divinæ substantiae nihil ibi esse permixtum, sed quia sibi error ipse non constat. Nam et vinum non bibunt, dicentes fel esse principam tenebrarum; cum vescantur uvis: nec musti aliquid, vel recen tissimi, sorbent.Animas Auditorum suorum in Electos rcvolvi arbitrantur > aut feliciore compendio in escas Electorum suorum, ut jam inde purgatæ in nulla corpora revertantur. Cæteras autem animas et in pecora redire putant, et in omma I quæ radicibus fila sunt atque aluntur in terra. Herbas enim atque arbores sic putant vivcre, ut vitam quæ illis inest, et sentire credant, et dolere, cum læduntur I: nec aliquid inde sine cruciatu eorum quem.. quam posse vellere aut carpere. Propter quod, agrum etiam spinis purgare, nefas habent. Unde agriculturam, quæ omnium artium est innocentissima, tanquam plurium homicidiorum rcani dementer accusant: suisque Auditoribus ideo hæc arbitrantur ignosci, quia praebent inde alimenta Electis suis; ut divina illa substantia in eorum ventre purgata, impetret eis vcniam, quorum traditur oblatione purganda. Itaque ipsi Electi, nihil in agris operantes, nee poma carpentes, nec saltem folia ulla vellentes, exspectant hæc afferri usibus suis ab Auditoribus suis, viventes de lot ac tantis secundum suam vanitatem homicidiis alienis. Monent etiam eosdem Auditores suos, ut si vescuntur camibns, animalia non occidant, ne offendant principes tenebrarum in coelestibus colligatos, aquibus omnem carnem dicunt originem ducere: et si utuntur conjugibus, conceptum tamen gcnerationemque devitent, ne divina substantia qua in eos per alimenta ingreditur, vinculis carneis ligetur in pro!e.","prev":{"citation":"De Haeresibus 41.31-38","label":"41.31 to 41.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.31"},"next":{"citation":"De Haeresibus 41.51-66","label":"41.51 to 41.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/41.51"},"credit":{"text":"Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}