{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Haeresibus 50","citation":"Augustine, De Haeresibus 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/50.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Haeresibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa047"},"verse":false,"words":177,"text":"LYI. ANTIDICOMARITÆ I appellati sunt hæretici,qui Mariae virginitati usque adeo contradicunt, ut aflirment eam post Christum natum viro suo fuisse commixtam. LVII. Postremam ponit Epiphanius MASSALIANO- RUM haeresim: quod nomen ex lingua syra cat. Graece autem dicuntur Εὺχιται,ab orando sic appellati. Tantum enim orant, ut eis qui hoc de illis audiunt incre dibile videatur. Nam cum Dominus dixerit, Oporlet semper orare, et non deficere (Luc. XVIII, 1); et Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. v, 17): quod sanissime sic accipitur, ut nullo die intermittantur certa tempora orandi: isti ita nimis hoc faciunt, ut hinc judicarentur inter haereticos nominandi. Quamvis nonnulli eos dicant de purgatione animarum nescio quam phantasticam et ridiculam fabulam narrare 1, porcam scilicet cum porcellis videri exire de ore hominis quando purgatur, et in eum visibili similiter specie ignem, qui non comburat, intrare. His adjungit Epiphanius Euphemitas, Martyrianos, et Satanianos 2,et hos omnes cum illis tanquam unam harresim ponit. Dicuntur Euchitæ opinari. monachis ron licere sustentandæ vitae suas causa aliquid operari, atque ita se ipsos monachos profIteri, ut omnino ab operibus vacent.","prev":{"citation":"De Haeresibus 49","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/49"},"next":{"citation":"De Haeresibus 51","label":"51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/51"},"credit":{"text":"Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}