{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Haeresibus 60","citation":"Augustine, De Haeresibus 60","ref":"60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/60.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Haeresibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa047"},"verse":false,"words":433,"text":"LXIX. DONATIANI vel Donatistæ sunt, qui primum propter ordinatum contra suam voluntatem Cæcilianum Ecclesiæ Carthaginensis cpiscopum schisma fecerunt: objicicntes ei crimina non probata, et maxime quod a traditoribus divinarum ScriptUrarum fuerit ordinatus. Sed post causam cum eo dictam atque finitam falsitatis rei deprehensi, pertinaci dissensione fifmata, in hæresim schisma verterunt: tanquam Ecclesia Christi propter crimina Cæciliani, seu vera, seu qnod tingis judicibus apparuit, falsa, de toto terrarum orbe pcricrit, ubi futara promissacst, atque it Africana Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagionc communionis exstincta. Audent etiam rebaptizare Catholicos: ubi se amplius hæreticos esse firmarunt, cum Ecclesi:c catholicæ universæ placuerit, nee in ipsis hæreticis Baptisma commune re cinderc. Hujus hæresis principem accipi. mus fuisse Donatum, qui de Numidia veniens, et eontra Caecilianum christianam dividens plebem, adjunctis sibi ejusdem factionis episcopis, Majorinum apud Carthaginem ordinavit episcopum. Cui Majorino Donatus alius in eadem divisione successit, qui eloquentia sua sic confirmavit hanc hæresim, ut muhi existiment propter ipsum potius eos Donatistas vocari. Exstant scripta ejus, ubi apparct cum etiam non catholicam de Trinitate habuisse sententiam, sed quamvis ejusdem substantiæ, miuorem tamen Patre Filium, et minorem Filio putasse Spiritum sanctum. Verum in hunc, quem de Trinitate habuit, ejus crrolem Donatistarum multitudo intenta non fuit; nec facile in cis quisquam, qui hoc illum sensisse noverit, invenitur. Isti hæretici in urbe Roma Montenses vocantur, quibus hinc ex Africa solent episcopum mittere: aut binc illuc Afri cpiscopi eorum pergere, si forte ibi eum ordinare placuisset. Ad hanc hæresim in Africa et illi pertinem, qui appellantur Circumcelhones, genus hominum agreste et famosissimæ audaciæ, non solum in alios immania facinora perpetrando, sEd nec sibi eadem insana feritate parcendo. Nam per mortes varias maximeque præcipitiorum et:quartum ct ignium se ipsos nccare consuerunt; ct in istum furorem alios quos potuerint scxus utrinsque seducere, aliquando ut occidantur ab aliis, mortem, nisi fecerint, comminantes. Verumtamen plerisque Dommistarum displicent tales, nee corum chammunione contaminari se putant, qui christiano urbi terrarum dementer objiciunt ignotorum crimen Afrorum. Multa et inter ipsos facta sunt schismata, et ab iis sc diversis cætibus alii atque alii scpararunt; quorum separationem cætera grandis multitudo non sensit. Sed apud Carthaginem Maximianus contra Primianum ab ejusdem crroris centum ferme episco pis ordinatus, ut a reliquis trecentis decem, cum eis duodecim qui ordinationi ejus etiam præsentia corporali interfuerunt, atrocissima criminatione damnatus, compulit eos nosse etiam extra Ecclesiam dari posse Baptismum Christi. Nam quosdam ex eis cum eis quos extra eornm Ecclesiam baptizaverant, in suis honoribus sine ulla in quoquam repetitione Baptismatis receperunt, nec eos ut corrigerent per publicas potestates agere destiterunt. nec eorum criminibus per sui Concilii sententiam vehementer exaggeratis communionem suam contaminare timuerunt.","prev":{"citation":"De Haeresibus 58-59","label":"58 to 59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/58"},"next":{"citation":"De Haeresibus 61","label":"61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/61"},"credit":{"text":"Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}