{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Haeresibus 72","citation":"Augustine, De Haeresibus 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/72.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Haeresibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa047"},"verse":false,"words":163,"text":"LXXXVII. Est quædam hæresis rusticana in campo nostro, id cst, Hipponensi, vel potius fuit: paulatim enim diminuta, in una exigua villa remanserat, in qua quidem paucissimi, sed omnes hoc fuerunt, qui omnes modo correcti et catholici facti sunt, nec aliquis illius supersedit erroris. Abclonii I vocabantur, punica declinatione nominis. Hos nonnulli dicunt ex filio Adæ fuisse nominatos, qui est vocatus Abel: unde Abelianos vel Abcloitas eos nos possumus dicere. Non miscebantur uxoribus, et eis tamcn sine uxoribus vivcre sectæ ipsius dogmate non licebat. Mas ergo et femina sub continentiæ professione simul habitantes, puerum et puellam sibi adoptabant in ejusdem conjunctionis pacto,successores suos futuros. Morte præventis quibusque singulis alii subrogabantur dum tamcn duo duobus disparis sexus in illius domus societate succederent. Utrolibet quippe pareRte dcfuncto, uno remanenti, usque ad ejus quoque obitum filii serviebant. Post cujus mortem eliam ipsi puerum et puellam similiter adoptabant. Nee unquam eis defuit une adoplarent, generantibus circumquaque vicinis, ct filios suus inopes ad spem hæreditatis alienæ libenter dantibus.","prev":{"citation":"De Haeresibus 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/71"},"next":{"citation":"De Haeresibus 73.1-16","label":"73.1 to 73.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-haeresibus/73.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-haeresibus/73.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Haeresibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa047/stoa0040.stoa047.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}