{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Immortalitate Animae 12","citation":"Augustine, De Immortalitate Animae 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Immortalitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa048"},"verse":false,"words":212,"text":"j9. At si veritati contrarium ita queramus, non in quantum veritas est, sed in quantum summe maximeque est, quanquam in tantum est idipsum in quantum est veritas; siquidem veritatem eam dicimus qua vera sunt omnia in quantumcumque sunt, in tantum autem sunt in quantum vera sunt; tamen nullo modo id defugerim, quod milii evidentius suffragatur. Nam si nulla essentia in quantum cssentia est, aliquid habet contrarium, multo minus habet contrarium prima illa essentia, quæ dicitur veritas, in quantum essentia est. Primum autem verum est. Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est. Esse autem non babet contrarium, nisi non esse: unde nihil est essentiae contrarium. Nullo modo igitur res ulla esse potest contraria illi substantiae, quæ maxime ac primitus est. Ex qua si habet animus idipsum quod est ( non enim aliunde hoc habere potest, qui et se non habet, nisi ab illa re quæ illo ipso est animo præstantior), nulla res est qua id amittat, quia nulla res ci rei est contraria qua id habet; et propterea esse non desinit. Sapientiam vero. quia conversione habet ad id ex quo est, aversione illam potest amittere. Conversioni namque aversio contraria est. Illud vero quod ex eo habet cui nulla res est contraria, non est unde possit amittere. Non igitur potest interire.","prev":{"citation":"De Immortalitate Animae 11.18","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/11.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/11.18"},"next":{"citation":"De Immortalitate Animae 20","label":"CAPUT XI:I. — Animus nec in corpus convertitur","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/20"},"credit":{"text":"Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}