{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Immortalitate Animae 16","citation":"Augustine, De Immortalitate Animae 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Immortalitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa048"},"verse":false,"words":390,"text":"i5. Hoc et de irrationali anima vel vita, quod nec in eam rationalis anima convertitur, dici potest. Et ipsa cuim nisi inferiore ordine rationali suhjiccretur, aeque sumeret speciem et talis esset. Tradunt ergo speciem a summa pulchritudine acceptam potentiora infirmioribus naturali ordine. Et utique cum traiunt, non adimunt. Eoque sunt quæ infirmiora sunt, in quantum sunt, quod species eis, qua sin! I a potentioribus traditur: quae quidem potentiora etiam meliora sunt. Quod his naturis datum est, quæ non mole majore plus possunt minoribus molibus, sed sine tumore ullo localis magnitudinis eadem specie potentiora sunt qua meliora. In quo genere est anima corpore - melior et potentior. Quapropter cum per illam, ut dictum est, corpus subsistat, ipsa in corpus nullo modo verti potest. Corpus enim nullum fit, nisi accipiendo per animam speciem. At anima ut corpus fieret, non accipiendo speciem, sed amittendo, fieri posset: et propterea fieri non potest; nisi forte loco anima continetur, et localiter corpori jungitur. Nam si ita est, potest eam fortasse major moles, quanquam speciosiorem, in suam deteriorem vertere speciem, ut aer major ignem minorem. Sed non est ita. Moles quippc omnis quæ occupat locum, non est in singulis suis partibus tota, sed in omnibus. Quare alia pars ejus alibi est, et alibi alia. Anima vero non modo universæ moli corporis sui, sed etiam anicuiquc particulæ illius tota simul adest. Partis enim corporis pas sionem tota sentit, nec in toto tamen corpore. Cum enim quid dolet in pede, advertit oculus, loquitur lingua, admovetur manus. Quod non fieret, nisi id quod animae in cis partibus est, et in pede sentiret; nec sentire quod ibi factum est absens posset. Non enim nuntio aliquo credibile est fieri non sentiente quod nuntiat: quia passio quae fit non per continuationem molis currit, ut cæteras animae partes quæ alibi sunt latere non sinat; sed illud tota sentit anima quod in particula fit pedis, et ibi tantum sentit ubi fit. Tota igitur singulis partibus simul adest, quæ tota simul sentit in singulis. Nec tamen hoc modo adest tota, ut candor vel alia hujusmodi qualitas in unaquaque parte corporis tota est. Nam quod in alia parte corpus patitur candoris immutatione, potest ad candorem qui cst in alia parte non pertincre. Quapropter secundum partes molis a se distantes, et ipse a se distare convincitur. Non antem ita esse in anima per sensum de quo dicium est, probatur.","prev":{"citation":"De Immortalitate Animae 15.24","label":"Chapter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/15.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/15.24"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}