{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Immortalitate Animae 7.12","citation":"Augustine, De Immortalitate Animae 7.12","ref":"7.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/7.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/7.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/7.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Immortalitate Animae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa048"},"verse":false,"words":292,"text":"At enim aversio ipsa a ratione per quam stultitia contingit animo, sine defectu ejus fieri non potest: si enim magis est ad rationem conversus eique inhaerens, ideo quod inhaeret incommutabili rei quæ est veritas, quae et maxime et primitus est; eum ab ea est aversus, idipsum esse minus babet, quod est deficere. Omnis autem defectus tendit ad nihilum; et interitum nulluln magis proprie oportet accipi, quam cum id, quod aliquid crat, nihil fit. Quare tendere ad nihilum, est ad interitum tendere. Qui cur non cadat in animum, vix est dicere, in quem defectus cadit. Dantur hic caetera: sed negator esse consequens interire id quod tendit ad nihilum, id est ad nihilum pervenire. Quod in corpore quoque animadverti potest. Nam quoniam quodlibet corpus pars est mundi sensibilis, et idco quanto majus est locique plus occupat, tanto magis propinquat universu: quantoque id magis facit, tanto magis est. Magis enim * est totum quam pars. Quare etiam minus sit, cum minuitur, necesse est. Defectum ergo patitur cum minuitur. Porro autem minuitur, cum ex eo aliquid praecisione detrahitur. Ex quo coniicitur ut tali detractione tendat ad nihilum. At nulla præcisio perducit ad nihilum. Omnis enim pars quae remanet, corpus est, et quidquid hoc est, quantolibet spatio locum occupat. Neque id posset, nisi haberet partes in quas identidem cæderetur. Potest igitur infinite cædendo infinite minui, et ideo defectum pati atque ad nihilum tendere, quamvis pervenire nunquam queat. Quod item de ipso spatio et quolibet intervallo dici atque intelligi potest. Nam et de his etiam terminatis, dimidiam, verbi gratia, partem detrahendo, et ex co quod restat, semper dimidiam, minuitur intervallum, atque ad fincm progreditur, ad quem tamen nullo pervenitur modo. Quo minus hoc. de animo formidandum est. Est enim profecto corpore melior ct vivacior, a quo huic vita tribuitur.","prev":{"citation":"De Immortalitate Animae 6.10.23-46","label":"6.10.23 to 6.10.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/6.10.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/6.10.23"},"next":{"citation":"De Immortalitate Animae 8.13","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/8.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-immortalitate-animae/8.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Immortalitate Animae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa048/stoa0040.stoa048.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}