{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 1.1.5","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 1.1.5","ref":"1.1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.1.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":171,"text":"E. Prorsus ego duas disciplinas esse puto; unam per quam bene faccre, aliam per quam male faccre discimus. Sed cum quæreres utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quae hene faciendi est, cx quo honum esse respondi: nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo, et cujus auctorem requiro. A. Saltem intelligentiam non nisi bonum putas? E. Istam plane ita bonam puto, ut non videam quid in homine possit esse præstantius; nec ullo modo dixcriln aliquam intelligentiam malam case posse. A. Quid? cum docetur quisque, si non intelligat, poteritne tibi doctus videri? E. Omnino nen poterit. A. Si ergo omnis intelligentia bona est, nec quisquam qui non intelligit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui discit, intelligit; et omnis qui intelligit, bene facit: quisquis igitur quærit auctorcm, pcr quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem bene facimus, quaerit. Quapropter dcsine velle investigare nespio quem malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est: si doctor est, ntalus non est.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.1.2","label":"Book 1, Chapter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.1.2"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.2.5","label":"Book 1, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.2.5"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}