{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 1.10.52.21-35","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 1.10.52.21-35","ref":"1.10.52.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.52.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.52.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.52.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":222,"text":"Institueramus enim quærere, quatenus habeat ' jus ulciscendi ea lex qua populi terreni civitatesque gubernantur. E. Video perventum. A. Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, sive quæ per injuriam, sive quoe per talem vindietam infertur hominibus, si eas res quæ invito auferri possunt, non amarent? E. Id quoque video. A. Cum igitur eisdem rebus alius male, alius benc utatur; et is quidem qui male, amore his inhæreat atque implicetur, scilicet subditus eis rebus quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi constituens, quibus ord!nandis beneque tractandis ipse esse utique deberet bonum: ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, sed non sibi; non enim eum bonum melioremve faciunt, sed ab eo potius flunt: et ideo uon eis amore agglutinetur, neque velut membra sui animi faciat, quod fit amando, ne cum resecari caeperiut, cum cruciatu ac tabe fœdent; sed eis totus SIIperferatur, ct habere illa atque regere, cum opus esi, paratus, et amittre ac non habere paratior: cum ergo h:cc ita siut, num aut argentum et aurum propter avaros accusandum putas, aut cibos propter voraces, aut vinum propter ebriosos, aut muliebres formas propter scortatores et adulteros, atque boc modo cætera, cum praesertim videas et igne bene uti medicum, et panc scelerate veneficum? £. Verissimum est, non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse cuI.. I andos.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.10.52.1-20","label":"1.10.52.1 to 1.10.52.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.52.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.52.1"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.16.54","label":"Book 1, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.16.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.16.54"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}