{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 1.11.23","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 1.11.23","ref":"1.11.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.11.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.11.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.11.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":360,"text":"In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam menti virtute pollenti fas est excellere, injustam esse nullo modo posse. Quare ne ista quidem, tametsi babeat potestatem, coget mentem servire libidini. E. Istud prorsus nemo est qui npn sine ulla cunctatione fateatur. A. Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotiqne virtutis, quidquid per aut prælutum qst, non eam tici. seram libidinis propter justitiam; quidquid autem inferius estvnon possit hoc fecere propter infirmitatem, sicut ea quæ inter nos constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quan propris voluntas et liberum arbitrium. E. Nibil tam necessarium restare video. II. A. Sequitur jam ut tibi videatur juste illam pro peccato tanto poenas pendere. E. Negare non possum. A. Quid igitur? Num ista ipsa pœna parva existimanda est, quod ei libido dominatur, exspoliatamque virtutis opulentia, per diversa inopem atque indigentem trahit, nunc falsa pro veris approbantem, nunc eliam defensitantem, nunc improbantem quae antea probavisset, et nihilominus in alia falsa irruenlem; nunc assensionem suspendentem suam, et pierumque perspicuas ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota inventione veritatis, et stultitiæ tenebris penitus inhaerentem; nanc conantem in lucem intelligendi, rursusque fatigatione decidcutem: cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice sæviat, et variis contrariisque tempestatibus totum hominis animum vitamque perturbet-, binc timore, inde desiderio; binc anxietate, inde inani falsaque lætitia; hinc eruciatu rei amissa! quæ diligebatur, inde ardore adipiscendæ quæ non habebatur; hinc acceptæ injurinc doloribus, inde facibus vindicandæ: quaquaversum potest coarctare avaritia dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia, torqnere invidia, desidia sepelire, porvicacia concitare, amictare subjecto, et quæcumque alia innumerabilia regnum illius lihidinis frequentant et exercent! possumusne tandem nullam istam paenam putarc, quam, ut cernis, omnes qui non inhærent sapientiæ, necesse est perpeti? E. Magnam quidcm istam pœnam esse judico, et omnino justam, si quis jam in sublimitate sapientiæ collocatus, inde descendere ac libidini scrvire delegerit: sed utrum esse qnisquam possit incertum est, qui hæc aut voluerit facere, aut velit. Quanquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata vita constitutum, ut ad aerumnas mortalis vite ipse inde propria voluntata delapsus sit; tamen hoc cum Ormissima fide teneam, intelligentia nondum assecutus sum: cnjus rei diligentem inquisitionem, si nunc differendam putas, me inxito facis.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.10.20","label":"Book 1, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.20"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.12.24","label":"Book 1, Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.12.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.12.24"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}