{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 1.16.54","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 1.16.54","ref":"1.16.54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.16.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.16.54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.16.54.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":411,"text":"A. Recte: sed quoniam et quid valeat aeterna lex, ut opinor, vid: re jam coepimus, et quantum ICI - icmporalis in vindicando progredi possit, inventum esl; et rcrum duo genera, æternarum et tempotalium, duoque rursus hominum, aliorum æternas, aliorum temporales sequentium et diligentium, satis aperteque distincta sunt: quid autem quisque sectandum et anplectendum eligat, in voluntate eSse positum constitit (a); nullaque re de arce dominandi, rectoqne ordine mentum deponi, nisi voluntate: et est manifestum. non rem ullam, cum ea quisque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum: referamus nos, si piacet, ad quaestionem in exordio hujus sermonis propositam, et videamus utrum soluta sit; nam quærere institueramus quid sit male facere, et propter hoc omnia quae dicta suut, diximus. Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectis rebus alternis, quibus per seipsam mens fruitur, et per seipsam percipit, et quas amans amittere non potest, temporalia et quæ per corpus bominis partem vilissimamsentiuntur, et nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est peccata, mihi videntur includi. Tibi autem quid videatur, exspecto cognoscere. E. Est ita ut dicis, et assentior, omnis peccataboc uno genere continem, cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus, ct ad mutabilia atque incerta convertitur. Quoe quanquam in ordine suo recte locata sint, et suam quamdam pulchritudinem peragant; perversi tamen animi est et inordinati, eis sequendis subjici, quibus ad, riutum suum ducendis potius divino ordine ac jure pra:latus est. Et illud sboul mibi videre jam videor absolutum atque compertuw, quod post illam quæstionem, quid sit male faccre, deinceps quaerere institueramus, unde male faciamus. Nisi enim fallor, ut ratio tractata monstravit, id racimus exlibero voluntatis arbitrio. Sed quaero utrum ipsum liberum arbitriuni, quo peccandi facultatem habere convincimur, oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit. Videmur enim non fuisse peccaturi, si isto careremus; et metuendum est De hoc modo Deus etiam malefactorum nostrorum auctor existimetur. A. Nullo modo istuc thnueris: sed ut diligentius requiratur, aliud tempus sumendum est. Nam hæc sermocinatio modum terminumque jam desiderat; qua velim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum quasi fores esse pulsatas. In quarum penetralia cum Deo duce venire coepcrimus, judicabis profecto quantum inter hanc disputationem, et cas quæ sequuntur intersit, quantumque illac præstent 2, non modo investigationis sagacitate, sed etiam majestate rerum, et clarissima luce veritatis: pietas tantum adsit, ut nos divina providentia cursum quem instituimus, tenere et perficere permittat. E. Cedo voluntati tuæ, et ei meam judicio et voto libentissime adjungo.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.10.52.21-35","label":"1.10.52.21 to 1.10.52.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.52.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.10.52.21"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 2","label":"Book 2, CAPUT PRIMUM.— Libertas, qua peccatur, cur a Deo data","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/2"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}