{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 1.28","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 1.28","ref":"1.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":205,"text":"A. Quid igitur impedit cur hujus vitam non concedamus esse laudabilem? E. Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia. A. Quid? vitam miscram potesne ullo niodo non judicare fugiendam? E Et magnopcre quidem judico, nihilque aliud agendum existimo. A. At laudabilcm non fugiendam prorecto putas. E. Quin eliam appetendam sedulo existimo. A. Non ergo misera est qu:e laudabilis vita est. E. Hoc utiquc sequitur. A. Nihil jam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quæ misera non cst, beatam esse vitam. E. Manifestissimum est. A. Placet igitur bcatum esse hominem dilectorem bonæ voluntatis suæ, et præ illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cujus:mis. sio potest accidere etiam cum volmitas tenendi manet. E. Quidni placeat, quo superiora quæ concessimus, nccessario trahunt? A. Bene intelligis: sed dic, quæso. nonne bonam voluntatem suam diligerc, et tam magni xstimare quam dictum cst, etiam ipsa bona voluntas est? E. Verum dicis. A. At si hunc beatum recte judicamus, nonne rectc miserum, qui contrariæ voluntatis est? E. Rectissime. A. Quid ergo causæ est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem ac miseram mereri ac dcgere (a)? E. Fateor buc certis et minime negandis rebus esse perventum.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.27","label":"Book 1, CAr UT XIII. — Voluntate ritam beatam, voluntate miseram degimus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.27"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.29","label":"Book 1, CAr UT XIII. — Voluntate ritam beatam, voluntate miseram degimus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.29"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}