{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 1.3.6","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 1.3.6","ref":"1.3.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.3.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.3.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.3.6.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":256,"text":"Qua'ris certe uude malc faciamus: prius ergo discutiendum est qnid sit male facere; qua de re tibi quid vidcatur exprome. Quod si non potes totum simul brevitcr verbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa commemorando, sententiam tuam notam fac milii. E. Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam cætera, quibus enumeradis vel tempus vel memuria non suppetit, quis est cui non male facta vidcantur? A. Dic clio prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex vetat? E. Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege, quia malum est. A. Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quxrens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum judicemus; num ad auctoritatem legis confugicndum censes hominibus, jam non tantum credere, sed intelligcre cupientibus? Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque popuiis atque gentibus credendum esse ciamo, malum esse adulterium: sed nunc molimur id quod in fidem recepimus, etiam intelligendo scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potcs, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse cognoveris. E. Hoc scio malum esse, quod hoc,ipse in uxore mea pati nollem: quisquis autem alteri facit quod sibi fieri non vull, male utique facit. A. Quid, si cujuspiam libido ca sit, ut uxorem suam præbeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cujus uxorem vicissim parem cupit habere licentiam? nihilne mali facere tibi vidctur? E. Imo plurimum. A. At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pali nolit. Quamobrem aliud tibi quærendum cst, unde malum esse adulterium convincas.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.2.5","label":"Book 1, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.2.5"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.3.7","label":"Book 1, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.3.7"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}