{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 10.29","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 10.29","ref":"10.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":297,"text":"A. Jam hujusmodi plura non quæram: satis enim est quod istas tanquam regulas, et quædam lumina virtutum, et vera et incommutabilia, et sive singula sive omnia communiter adesse ad contemplandum cis qui haic valent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides certissimumque esse concedis. Sed sanc quæro utrum hæc tibi videantur ad sapientiam pertinere. Nam credo videri tibi eum qui sapientiam assecutus est, csse sapientem. E. Videtur omnino. A. Quid? ille qui juste vivit, possetne ita vivere, nisi viderct quæ inferiora quibus potioribus subdat, et quæ paria sibimet copulet, et quæ propria suis quibusque distribuat? E. Non posset- A. Qui ergo hæc videt, num cum. negabis sapienter videre? E. Non nego. A, Quid? ille qui prudenter vi. vit, nonne eligit incorruptionem, et cam corruptioni præponendam esse decernit? E. Manifestissime. A. Cum crgo id eligit quo couvertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere c? E. Nullo modo negaverim. A. Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit anilium, sapienter utique convertit. E. Certissimum est. A. Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo sc sapienter convertit, nullis terroribus pocnisque depellitur, sapienter sinc dubio facit. E. Prorsus sine dubio. A. Manifestissimum est igitur omnes has, quas rcgulas diximus et lumina virtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis quisque ad agendam vitam eis ulitur, et secundum hæc agit viiam, tanto magis vivit facitque sapicuter; omne autcm quod sapienter lit, non potest recte dici a sapientia esse separatum. E. Omnino ita est. A. Quam ergo veræ atquc incommutabiles sunt rcguljc numerorum, quorum rationem atquc veritatem incommutabiliter atquc communiter omnibus cam cernentibus, præsto esse dixisti: tam suut veræ atque incommutabiles reguLæ sapientiæ. de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui hæc intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 10.28","label":"Book 2, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.28"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 11.50","label":"Book 2, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/11.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/11.50"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}