{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 10.9","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 10.9","ref":"10.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.9.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":234,"text":"Cum enim duæ sint origines peccatorum, una spontanea cogitatione, alia persuasione alterius, quo pertincre arbitror quod Propheta dicit: Ab occultis meis munda me, Dominc, et ab alienis parte servo tuo (Psal. XXIII, 13, 14): utrumque voluntarium est quidcm. Nam sicut propria cogitationc non \\eceat invitus, ita dum consentit male suadenti, non utique nisi voluntate consentit: sed tamen gravius est, non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccandum alteri per invidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione traduci. Servata est ergo in utroque peccato justitia Domini punientis. Nam et illud appensum cst æquitatis examine, ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subjecerat. Iniquum enim erat at ei quem ceperat, non dominaretur. Nee fieri ullo modo potest ut Dei summi et veri perfecta justitia, quæ usquequaque pertenditur, deserat etiam ordinandas ruinas pectantium. Et tamen quin minus peccaverat homo quam diabolus, idipsum ei valuit ad reparandam salutem, quod principi hujus mundi, partis rerum scilicet hujus mortalis atquo infimæ, hoc est principi omnium peccatorum I, et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus cst. Ita enim conscientia mortalitatis timidus, et a vilissimis et abjectissimis bestiis vel etiam minutissimis, molestias atque interitum reformidans, incertusque futurorum, et illicitas cohibere lætitias I, et maxime superbiam, cnjus persuasione dejectus est, et quo uno vitio misericordiæ medicina respuitur, frangere consuevit. Quid enim tam opns habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam superbus miser?","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 28","label":"Book 3, CAPUT IX.—Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/28"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 10.30","label":"Book 3, Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/10.30"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}