{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 13","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":359,"text":"Illud quoque moneo caveas, ne forte non dicas quidem melius fuisse ut non essent, sed dicas aliter neri eas dcbuissc. Quidquid enim tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tanquam bonorum omnium conditorem. Non est autem vera ratio, sed invida infirmitas, cum aliquid mcliusfaciendum fuisse cogitaveris, jam nibil aliud inferius velle fieri, tanquam si perspecto cœlo, nolles terram factam esse; inique omnino. Recte enim reprehenderes, si præter.. misso cœlo terram factam videres, quoniani dicercs ita eam fieri debuisse, sicuti posses cogitare foetum. Cum ergo etiam illud ad cujus speciem volcbas terram perducere, factum esse perspiceres, non autem boclerram, sed cœlum vocari; credo quod re meliore non fraudatus, ut inferior quoquc aliqua fieret et terra esset, nequaquam invidere deberes. In qua terra rursus secundum partes ejus tanta est varietas, ut nihil quod ad terræ pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota ejus mole Deus omnium eonditor fcrerit. Namque a terra feracissima et amœnissirna usque ad salsissiniam et infecundissimam, ita gradatim per medias pervenitur, ut nullam reprehendcre audeas, nisi in comparatione melioris; atque ila per omnes gradus laudis ascendas, ut quod summum genus terræ inveneris, solum tamen esse nolis f. Jam vero inter totam terram et cœlum quanta.distantia cst? Interponuntur enim humida Habilisque natura: utque cx his quatuor elementis aliae innumerabiles nobis, numeratæ autem Deo rerum species formaeque variantur. Potest ergo esse aliquid in rerum natura, quod tua ratione noa cogitas. Non esse autem quod vera raLione cogitas, non potest. Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creatura are tificem fugerit. Humana quippe anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius hoc fieret quant illud; si verum dicit, et videt quod dicii, in illis quibus connexa est rationibus videt. Credat ergo Deum fecisse quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognovit, etiamsi hoc in rebus facti. non videt. Quia etiainsi coelum oculis videre \\ non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamvis id oculis non videret. Non enim cogitatione videret fuisse faciendum, nisi in iis rationibus quibus facta sunt omnia. Quod autem ibi non est, tam nemo potest veraci cogitatione videre, quam non est vcrum.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 12","label":"Book 3, CAPUT V.- Deus de creaturae etiam quæ peccat miseriæque obnoxia est productione…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 14","label":"Book 3, CAPUT V.- Deus de creaturae etiam quæ peccat miseriæque obnoxia est productione…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}