{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 13.58","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 13.58","ref":"13.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":218,"text":"Quid, quod etiam in ipsis rebus quae vituperantur, nullius vituperatur nisi vitium? Nullius autem vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Aut cnim secundum naturam est quod vituperas; et non est vilium, tuque magis emendandus es, ut recte vituperare noveris, quam illud quod non recte vituperas; aut si vitium est, ut recte vituperari possit, etiam contra naturam sit necesse est. Omne quippe vitium, eo ipso quo vitium est, contra uaturam est. Si enim naturae non nocet, ncc vitium est;si auteur quia nocet ideo vitium est, ideo vitium est quia contra naturam est. Quod si non suo, sed alicno viNo aliqua natura corrumpitur, injuste vituperatur, et quærendum cst utrum illa natura non corrumpatur vitio suo, cujus vitio potuit aliena natura corrumpi. Sed quid est aliud vitiari, nisi vitio corrumpi? Porro natura quæ non vitiatur, caret vitio: cujus autem vitio aliena Matura corrumpitur, habet utique vitium. Prior ergo vitiosa est, et prior corrumpitur vitio suo, cujus vitio alia quoque corrumpi potest. Ex quo colligitur, contra naturam esse omne vitium, etiam cjus rei cirjus est vitium. Quapropter, quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam ejus rei est cujus eat vitium, nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cujus natura laudatur. Nun enim tibi recte in vitio displicet, nisi qnia vitiat quod in natura placet.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 13.57","label":"Book 3, Chapter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/13.57"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 14.39","label":"Book 3, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.39"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}