{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 14.40","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 14.40","ref":"14.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":221,"text":"Potest etiam fieri ut aliquam inforiorcm potentior natura corrumpat, et hoc nullius earum vitio Gat: siquidem vitium dicimus, quod vituperatione dignum est. Quis autem vel frugalem hominem nihil aliud de frugibus, quam supplementa naturæ quæritantem vi- 4uperare audeat, aut easdem friges quod usu ciborum ejus corrumpantur? Talis enim nec usitate corruptio dicitur, quia maxime vitii nomen solet esse corruptio. Nam et illud in rebus facile animadverti potest, quod plemmqye in nullos usus' explendae indigentiæ suas natura potentior inferiorem corrumpit, vel justitiæ.ordine dum vindicat culpam; ex qua regula illud dictum cst ab Apostolo, Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus (1 Cor. III. 17): vel ordine mutabilium rerum sibi cedentium secundum leges congruentissimas pro valentia cujusque partis universitati datas. Neque enim si cujusquam oculos pro naturae suae modulo ferendae lucis invalidos sol fulgore corrumpat, aut ad evplendam indigentiam sui luminis eos commutare putandus est, aut id facere ullo vitio suo; aot saltem ipsi Oculi vituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem aperirentur, et ipsi luci ut corrumperentur. Omnium igitur corruptionum sola quæ vitiosa est corruptio recte vituperatur: cæteræ autcm, aut ne corruptiones quidem dicendae sunt. ant certe quia vitiosæ non sunt, dignæ vituperatione esse uon possunt. Nam et ipsa vituperatio, quod soli vitio parata, id est apta et debita sit, inde traxisse vocabulum creditur, ut vituperatio diceretur.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 14.39","label":"Book 3, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.39"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 14.41","label":"Book 3, Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.41"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}