{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 15.39","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 15.39","ref":"15.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/15.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/15.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/15.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":201,"text":"Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse monstrarem, Deum te esse confessurum, si adhuc nihil essetsurerius. Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse, ut hoc demonstrarem. Si euim aliquid est excellentius, ille potius Deus est: si autem non est, jam ipsa veritas Deus est. Sive ergo illud sit, sive non sit, Deum tamen esse, negare uon poteris: quæ nobis erat ad disserendum et tractandum quæstio constituta. Nam si te hoc movet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi i.. fidem recepimus, esse Patrem Sapientiæ; memento nos etiam hoc in fidem accepisse, qnod æterno Patri sit æqualis quæ ab ipso genita est Sapientia. Unde nunc nihil quae. rendum est, scd inconcussa fide retinendum. Est enim Deus,et vere summeque est. Quod jam non solum indubitatum, quantum arbitror, fide retinemus, sud etiam certa, quamvis adhuc tenuissima, forma cognitionis attingimus; quod quæstioni susceptæ sufficit, ut cætera quæ ad rem pertinent, explicare possimus: nisi quid habes adversus ista qnod opponas. E. Ego vero incredibili omnino, et quam tibi verbis explicare non possum, lætitia perfusus accipio ista, et. clamo esse certissima. Clamo autem voce interiore, qua exaudirt cupio ab ipsa veritate, et illi iuhærere: quod non solum bonum, sed etiam summum bonum, et beatificum esse concedo.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 14.38.21-30","label":"14.38.21 to 14.38.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.38.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/14.38.21"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 15.40","label":"Book 2, Chapter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/15.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/15.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}