{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 17.45","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 17.45","ref":"17.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":240,"text":"Otnnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est. Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellaverim. Nulla autcm res formare seipsam potest: quia nulla res potest dare sibi quod non habct; et utique ut habeat formam, formatur aliquid. Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habct; si qua vero non habet formam, non potest a se accipere quod non habui. Nulia ergo res, ut diximus, formare se potest. Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus? superius enim satis dictum est. ConfIcitur itaque, ut et corpus et animus forma quadam incommutabili et semper manente formentur. Cui formæ dictum cst: Mutabis ea et mutabuntur; It. autcm idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 27, 28). Annos sine defectu, pro æternitate posuit prophetica locutio. De bac itcm forma dictum est, quod in scipsa manens innovet omnia (Sap. VII, 27). Hinc etiam comprehenditur omnia providentia gubernari. Si enim omnia quæ sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, furma ipsa incommutabilis, per quam mutabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est corum providentia: non enim ista essent, si illa non esset. intuens ergo et consiJerans universam creaturam, quicumque iter agit ad sapientiam, sentit sapicntiam in via se sibi ostendere hilariter, et in omni providentia occurrere sihi: et tanto alacrius ardescit viam istam peragere, quanto et ipsa via per illam pulchra est, ad quam exæstuat pervenire.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 16.44","label":"Book 2, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/16.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/16.44"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 17.46","label":"Book 2, Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.46"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}