{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 17.48","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 17.48","ref":"17.48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.48.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":215,"text":"A. Quoniam voluntas est causa peccati, tu autem causaln ipsius volantatis iuquiris, si hanc invenire potuero, nonne causam etiam ejus causæ quæ inventa fucrit quæsiturus es? Et quis erit quærendi modus, quis Huis percunctandi ac disserendi, cum to ultra radicem quaerere nihil oporteat? Cave enim putes quidquam potuisse dici verius quam id quod dictum est, radicclu omnium malorum esse avaritiam ( I Tim. vi, 10), hoc est, plus velle quam sat est. Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturæ in suo genere conservandae modus. Avaritia enim, quæ græce ϕιλαργυρια dicitur, nos in solo argento vel in nummis, unde magis nomen duxisse resonat; argento enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant: sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisque quam sat est. Hæc autem avaritia cupiditas est; cupiditas porro improba voluntas est. Rrgo improba voluntas, malorum omnium causa est. Quæ si secundum naturam esset, conservaret utique naturam, nec ei pcmiciosa esset, et ideo non esset improba. Unde colligitur radicem omnium malorum non esse secundum naturam; quod sufficit adversus omnes qui volunt accusare naturas. Tu autem si hujus radicis causam requiris, quomodo crit ista radix omnium malorum? Ilia enim erit quae causa hujus est, quam cum inveneris, ut dixi, etiam ipsius causam quæsiturus es, et quærendi nullum babebis modum. '","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 17.47","label":"Book 3, Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.47"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 17.49","label":"Book 3, Chapter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/17.49"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}