{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 2","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":287,"text":"i. £. Jam, si Geri potest, explica mibi quare dede-. rit Deus homini liberum voluntatis aibitrium: quod utique si non accepisset, peccare uon posset. A. Jain euim certum tibi atque cognitum est, Deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas? E. Quantum in superiori libro intelligere mibi visus sam, ct habemus liberum voluntatis arbitrium, et nou nisi eo peccamus. A. Ego quoque memini jam nobis id factum esse perspicuum. Sed nunc interrogavi utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare manifestum est, Deum nobis dedisse scias. E. Nullum alium puto. Ab ipso enim sumus; et sive peccantes, sive recte agentes, ab iUlo poenam meremur aut praemium. A. Hoc quoque utrum liquido noveris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire. E. Auctoritati quidem me primum de hac rc credidisse confirmo. Sed quid verius quam omne bonum ex Deo esse, et omne justum bonum esse, et peccantibus poenam recteque facientibus præmium justum esse? Ex quo conficitur a Deo affici, et peccantes miseria, et recte facientes beatitate. A. Nihil resisto: sed quæro illud alterum, quomodo noveris nos ab ipso esse. Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos vel poenam, vel præmium mereri explicasti. E. Hoc quoque non aliunde video esse manifestum, nisi quod jam constat Deum vindicare peccata. Siquidem ab illo est omnis justitia. Non enim ut alicujus est bonitatis alienis praestare beneficia ita justitiæ vindicare in alienos. Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in præstando, sed etiam justissimus in vindicando est. Deinde ex eo quod ego posui, tuque concessisti, omne honum ex Deo esse, etiam hominem ex Deo esse intelligi potest. Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est; quia recte vivere, cum vult, potest (a).","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 1.16.54","label":"Book 1, Chapter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.16.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/1.16.54"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 3","label":"Book 2, CAPUT PRIMUM.— Libertas, qua peccatur, cur a Deo data","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}