{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 25.76","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 25.76","ref":"25.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25.76.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":198,"text":"Ut autem in contemplatione summæ sapientiæ ( qua! utique animus non est; nam incommutabilis est), etiam seipsum, qui est commutabilis, animus intueatur, et sibi ipse quodammodo veniat in mentem, non fit nisi differentia qua non est quod Deu:, ei tamen aliquid est quod possit placere post Deum. Melior est autem cum obliviscitur sui prae charitate incommutabilis Dei, vel seipsum penitus in illius comparatione contemnit. Si autem tanquam obvius placet sibi ad perverse imitandum Deum, ut potestate sua frui velit, tanto fit minor, qnanto se cupit esse majorem. Et hoc est, Initium omnis peccati superbia; et, Initium superbiæ hominis apostatare a Deo (Eccli. x, 15, 14). Superbiae autem diaboli accessit malevolentissima invidia, ut hanc superbiam homini persuadert, per quam sentiebat se esse damnatum. Unde factum est ut poena hominem susciperet emendatoria polius quam interfectoria, ut cui se diabolus aitimitationem superbiæ prabucrat, ei sc Dominus ad imitationem humilitatis præberet, per quem nobis æterna vita premittitur: ut prærogato nobis. Christi sanguine, post labores miseriasque ineffabiles tanta charitate liberatori nostro adhaereamus, et tanta ejus in eum claritate rapiamur, ut nulia nosvisa ex infermus aconspectu superiore detorqueant; quanquam et si aliquid huic intentioni nostræ suggereretur ab appetitu inferiorum, sempiterna nos diaboli damnatio cruciatusque revocarent.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 25.75","label":"Book 3, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25.75"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 25.77","label":"Book 3, Chapter 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/25.77"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}