{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 27-2","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 27-2","ref":"27-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/27-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/27-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":208,"text":"Hinc lit ut peccans creatura superior, a creaturis inferioribus puniatur, quia illæ tam sunt infimae, ut ornari etiam a lurpibus animis possint, atque ita decori universitatis congruere. Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid lam abjectum et infimum quam cloaca domus? Servus tamen in tali peccato delectus, ut mundandæ cloacæ dignus habeatur, ornat eam eliam turpitudine sua; et utrumque horum, id est turpitudo servi, et mundatio cloacæ, jam conjunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut ejus universitati ordinatissimo decorcconveniat. Qui tamen servus si peccare noluisset, non dcfuissot domesticæ disciplinne alia provisio, qua necessaria mundarentur. Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne lerrenum? Ilanc tamen corruptibilem carnem eliam peccatrix anima sic ornat, III ei speciem decentissimam pra.beat, motumque vitalem. Habitationi ergo cœlesti talis anima non congruit pcr peccatum, terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cujus est conditor et administrator Deus. Namque optim;e animae cum in infimis creaturis habitant, non cas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum bono. Si autem peccatrices animæ permittantur habilare in suhlimibus locis, inhonestum cst; quia non conveniunt illis, quibus nee bene uti possunt, nec ornamenti aliquid coufcrunt.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 26-2","label":"Book 3, CAPUT IX.—Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/26-2"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 28","label":"Book 3, CAPUT IX.—Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/28"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}