{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 3.7.1-29","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 3.7.1-29","ref":"3.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.7.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":276,"text":"Certe enim hoc te move!, et boc miraris, quomodo non sint contraria et repugnantia, ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos non necessitate, sed voluntate peccemus. Si enim præscius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est ut peccet: si autem necesse est, non ergo est in peccando voluntatis arbitrium, sed potius inevitabilis et fixa necessitas. Qua ratiocinatione hoc vidclicel ne conficiatur limes, ut ant Dens futurorum omnium præscius impie negetur, aut si hoc negare non possumus, fateamur non voluntate, sed necessitate peccari: an aliquid aliud te movct?'E. Nihil interim aliud. A. Res ergo universas quarum Deus est pracscius, non voluntate sed necessitate fieri putas. E. Omnino ita puto. A. Expergiscere tandem, teque ipsum paululum intucre, et dic mihi, si potes, qualem sis babiturus cras voluntatem, utrum peccandi, an recte faciendi. E. Nescio. A. Quid? Deum itidem nescire h<;c putas? E. Nullo modo id putaverim. A. Si ergo volunlatem luam crastinam novit, et omnium hOminum, sive qui sunt, sive qui futuri sunt, futuras prævidet voluntatcs, multo magis prævidet quid de justis impiisque facturus sit. E. Prorsus si meorum opcrum præsciunt Deum dico, multo fidentius eum dixerim præscire opera sua, et quid sit facturus certissime prævidere. A. Nonne igitur caves ne tibi dicatur, eliam ipsum quæcumque facturus est, uon voluntate sed necessitate fauturum, si omnia quorum Deus praescius est, necessitate flunt, nun voluntate? E. Ego cum dicerem necessitate universa fieri quæ Deus futura præscivit, ea sola intuebar quæ in creatura ejus fiunt, nun autem quæ in ipso: non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna. A. Nihil ergo in sua crcalura operatur Deus. E. Jam semel statuit quemadmodum feratur ordo ejus universitatis quam condidit;","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 2.5","label":"Book 3, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/2.5"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 3.7.30-68","label":"3.7.30 to 3.7.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.7.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.7.30"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}