{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 3.9.1-31","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 3.9.1-31","ref":"3.9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":282,"text":"A. Agnosco istud quidquid est, et cum interiorem sensum appellare non dubito. Sed nisi et istum transcal, quod ad nos rcfertur a sensibus corporis, pervenire ad scientiam non potest. Quidquid enim scimus, id ratione comprehensum tenemus. Scimus autem, at de cæteris taceam, nec colores auditu, nic Voces visu posse sentiri. Et cum hoc seimus, nec oculis, nec auribus scimus neque illo sensu interiore, 4uo nee bestiæ carent. Non enim credendum est eas nosse, nec auribus sentiri lucem, Bec oculis vocem; quoniam ista nonnisi rationali animadversione et cogitatione discernimus. E. Non possum dicere hoc me habere perceptum. Quid si enim sensu illo interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque dijudicant, nec colores auditu uec visu voces posse sentiri? A. Num eliam putas cas posse discernere, ab inviceln colorem qui sentitur, et sensum qui in oculo est, et interiorem ilium sensum apud animam, et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinUmerantur? E. Nullo modo. A. Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab invicem et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum sensum, et ipse rursus per ilium iutcriorem qui ei presidet, et idcm interior per seipsum, si tamen jam nihil aliud interpositum est? E. Non video quomodo aliter posset. A. Quid? hoc videsne, sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem vides, hoc eodem fides etiam ipsum videre. E. Non omnino. A. Enitere etiam ista dijudicare: nam credo te non negare aliud colorem esse, et aliud colorem videre, et item aliud etiam, cum color non subest, habere sensam quo vidcri posset, si subesset. E. Discerno et ista, et inter se differre concedo. A Nam horum trium quidquam vidcs oculis, nisi colorem?","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 3.8","label":"Book 2, Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.8"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 3.9.32-67","label":"3.9.32 to 3.9.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.9.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/3.9.32"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}