{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 4.10-2","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 4.10-2","ref":"4.10-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/4.10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/4.10-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/4.10-2.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":283,"text":"A. Unde tibi videtur adversum esse liberum arbitrium nostrum præscientiæ Dei? quia præscientia est, an quia Dei præscicntia est? E. Quia Dei potius. A. Quid ergo? si tu praescires peccaturum esse aliquem, non esset necesse ut peccaret? E. Imo necesse esset ut peccaret: nonenim aliter esset præscientia mea, nisi certa prjescirem. A. Non igitur quia Dei præscientia est, necesse est fieri quae præscierit, sed tantummodo quia præscientia est; quæ si non certa praenoscit, utique nulla est. E. Consentio: sed quorsum ista? A. Quia, nisi fallor, non continuo tu peccare cogeres, quem peccaturum esse præscires; nequc ipsa præscientia tua peccare eum cogeret, quamvis sine dubio peccaturus esset: non enim aliter id futurum esse praescircs. Sicut itaque non sibi adversantur hæc duo, nt tu praescientia tua noveris quod alius sua voluntate facturus est; ita Deus neminem ad peccandum cogens, praevidet tamen eos qui propria voluntate peccabunt. ii. Cur ergo non vindicet justus, quæ fieri noncogit pneecius? Sicut enim tu memoria tua non cogis facta esse quæ praeterierunt; sic Deus præscientia sua non cogit facienda quae futura sunt. Et sicut tu quædam quae fccisLi meministi, nec tamen quæ meministi omnia fecisti; ita Deus omnia quorum ipse auctor est praescit, nee tamen omnium quae præscit, ipse auctor est. Quorum autem non est malus auctor1, justus est ultor. Hinc ergo jam intellige qua justitia Deus peccata puniat, quia quae novit futura, non facit: nam si propterea non debet retribuere supplicium peccantibus, quia praevidet peccaturos, nec reGe facientibus debet præmia retribuere, quia et recte facturos nihilominus praevidet. Imo vero fateamur et ad praescientiam ejus pertinere ne quid cum lateat futurorum, et ad justitiam, ut peccatum, quia voiuntaLe committitur, ita judicio ejus impune non fiat, sicut praescientia non cogitur fieri.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 4.9","label":"Book 3, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/4.9"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 12","label":"Book 3, CAPUT V.- Deus de creaturae etiam quæ peccat miseriæque obnoxia est productione…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}