{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 46.1-18","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 46.1-18","ref":"46.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":283,"text":"A. Num etiam poteris dicere singulos soles nns habere quos videmus, aut lunas, aut luciferos, aut cætera hujusmodi, quamvis suo quisque ac proprio sensu ista videat? E. Nullo modo istud dixerim. A. Possumus ergo videre unum aliquid multi simul, cum sint sensus nostri nobis singulis singuli, quibus olnnihus illud unum sentimus quod simul videmus; ut quamvis alius sensus meus sit, et alius tuus, possit tamen fieri ut id quod vidcmus, non sit aliud meum, aliud tuum; sed illud unum præsto sit utrique nostrum ct siinul ab utroque videatur. E. Manifestissimum est. A. Possumus etiam un:mi aliqnam vocem simul audire, ut quamvis alius sit audinus meus, alius tuus, non sit tamen alia mca, ct alia tua vox qnam simul audimus, vel alia pars ejus andiiu meo capiatur, et alia tuo, sed quidquid sonuerit, et unum ei totum audiendum simul adsit ambobus. E. Et hoc manifestum est. A. Jam etiam de caeteris sensibus corporis Iicct animadvertas quod dicimus, neque omnino illos, qnod ad hanc rem attinet, ita se habere ut il os duos oculorum et aurium, neque omnino non ita. Nam quia ex uno aere et cgo et tu possumus implere spiramentum, et ejus aeris affectionem odore sentire: et item quia ex uno melle, vel quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus, et ejus affectionem saporo sentire, quamvis ille unus sit, nostri antem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus; ut anam odorem vel unum saporem cum ambo sentiamus, occ in tamen cum meo sensu sentias, nec ego tuo, nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut odor, aut sapor ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inveniuntur ha.","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 15","label":"Book 2, CAPUT VII.- Quomodo idem sentiatur a multis quidve totum, quid non totum et sim…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/15"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 46.19-28","label":"46.19 to 46.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.19"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}