{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 46.29-40","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 46.29-40","ref":"46.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.29.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":291,"text":"tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis, eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis: nam nulli parti quam factu capis, possum meum taetum admovere, nisi tu amoveris tuum. A. Vigilantissime respondisti: sed. oportet te etiam illud videre, cnm horum omnium quae sentimus, alia sint quae ambo, alia quae singuli sentiamus; ipsos vero sensus nostros suos quiaque singuli sentiamus ut neque ego sentiam sensum tuum, neque tu meum, quod de his rebus quae sentiuntur a nobis per corporis sensus, id est quod de corporalibus rebus non possumus sentire ambo, sed singuli, nisi quod ita fit nostrum ut hoc in nos vertere, et commutare possimus, sicuti est cibus et potus, cujus nullam partem quam ego percepero, et tu percipere poteris: quia et si nutrices alimenta manSa infantibus reddunt, illud tamen quod inde gustatus rapuerit atque in mandentis viscera commutaverit, nullo modo revocari poterit ut in escam refundatur infantis. Gula onim cum aliquid jucunde sapit, etiamsi exiguam, tamen irrevocabilem partem sibi vindicat, et hoc cogit nen qnod naturæ corporis convenit: qnod nisi ita esset; nullus remaneret sapor in ore posteaquam rue. rint mansa illa reddita atque desputa. Quod ctiam de aeris partibus recte dici potest, quos naribus ducimus: nam etiamsi aliquid acris quod ego reddidero, possis etiam tu ducere, non tamen potcris ctiam i!- Ind, quod inde in alimentum mcum cesserit; quia nec reddi potest. Nani etiam naribus alimentum nos rapere medici docent: quod alimentum ct spirando solus sentire possum, et reflando restituere non possum, ut abs te etiam ductum nnribus sentiatur. Nam cætera sensibilia quæ quamvis sentiamus, non tamen ea sentiendo in nostrum corpus corrupta mutamus, possumus ea, sive uno tempore, sive singulis vicissim temporibus ambo sentire, sicut vcl totum vel pars ipsa quam senlio, abs te etiam sentiatur;","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 46.19-28","label":"46.19 to 46.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.19"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 46.41-51","label":"46.41 to 46.51","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/46.41"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}