{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 55","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 55","ref":"55","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/55","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/55.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":264,"text":"Promiseram autem, si meministi, me Libi demonstraturum essealiquid qnod sit mente nostra atque ratione sublimius. Ecce tibi est ipsa veritas: amplectere illam si potes, et fruere illa, et delectare in Domino, et dabit tibi pclitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Quid enim petis amplius quam ut beatus sis? Et quid beatius eo qui fruitur inconcussa et incommutabili et excellentissima veritate? An vero clamant homines beatos se esse, cum pulchra corpora magno desiderio concupita, sive conjugum, sive etiam meretricum amplexantur; et nos in amplexu veritatis beatos esse dubilamus? Clamant homines se beatos esse, cum æstu aridis faucibus ad fontem abundantem salubremque perveniunt, aut esurientes prandium cœnamve ornatam copiosamque reperiunt; et nos negabimus bcatos esse, cnm irrigamur pascimurque veritate? Solemus audire voces clamantium se beatos, si jaceant in rosis et aliis floribus 1, vel eliam unguentis odoratissimis perfruantur: quid fragrantius, quidjucundius inspiratione veritatis? ct dubitamus nos cum ab illa inspiramur, dicere beatos? Multi beatam vitam in cantu vocum et nervorum et tibiarum sibi constituunt, et cum ea sibi dcsunt, se miseros judicant; cum autem adsunt, efferuntur lætitia: et nos cum mentibus nostris sine ullo strepitu, ut ita dicam, canorum et facundum quoddam silentium veritatis illabitur, aliam beatam vitam quærimus, et tam cet ta et præsente non fruimur? Luce auri et argenti, luce gemmarum etaliorum colorum, sive ipsius lucis qua; ad bos oculos pertinet, sive in ignibus terrenis, sive in stellis vel luna vcl sole, claritate et jucunditate delectati homines, cum ab ista lætitia nullis molestiis, nulla indigentia revocantur, beati sibi videntur, et propter hæc semper volunt vivere: et nos in luce veritatis beatam vitam collocare metuimus?","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 12.54","label":"Book 2, Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/12.54"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 56","label":"Book 2, CAPUT XIII.- Exhortatio ad amplexum veritatis, qua una beatos facit","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/56"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}