{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Libero Arbitrio 72","citation":"Augustine, De Libero Arbitrio 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/72.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Libero Arbitrio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa049"},"verse":false,"words":368,"text":"Si ergo ita factus est homo, ut quamvis sapiens nondum esset, præceptum tamen posset accipere, cui utique obtemperare deberet; nec illud jam niirum est, quod seduci potuit; nec illud injustum, quod præcepto non obtemperans poenas luit; nec Creator ejus auctor vitiorum cst, quia non habere sapientiam, nondum erat vitium hominis, si nondum ut habere posset, accepcrat. Sed tamen habebat aliquid quo si bene uti vellet, ad id quod non habebat ascenderet. Aliud est enim esse rationalem, aliud esse sapientem. Rationc lit quisque præcepti capax, cui fidem debet, ut quod præcipitur, faciat. Sicut autem natura rationis præceptum capit, sic præcepti observatio sapientiam. Quod est autem natura ad capiendum præceptum, hoc est voluntas ad observandum. Et sicut rationalis natura tanquam meritum est præcepti accipiendi, sic præcepti observatio meritum est accipiendae sapientine. Ex qno autem incipit homo præceptiesse capal, ex illo incipit posse peccare. Duobus autem modis peccat antequam liat sapiens; si aut se non accommodel ad accipiendum præceptum, aut cnm acceperit nou observet. Sapiens autem peccat, si se averterit a sapientia. Sicut enim præceptum non est ab illo cui præcipitur, sed ab illo qui præcipit; sic et sapientia non est ab illo qui illuminatur, sed ab illo qui illuminat. Quid crgo est unde non laudandus sit hominis Creator? Bonum est enim aliquod homo, et melius quam pecus, ex eo quod præcep.capax. Et hoc melius, cum præceptum jam cepit. Rursus, hoc melius, cum præcepto paruit. Et his omnibus melius, cum æterno lumine sapientiæ beatus est. Peccatum autemmalum est in negligentia. • vet ad custodiendam contemplationem sapientiæ. Ex quo intelligitur, etiamsi sapiensprimus homo factos est!, potuisse tamen seduci. Quod peccatum cum csset in libcro arbitrio, justa, divina lege, pœna consccuta est V Ita dicit ctiam apostolus Paulus: Dicentes se esse sapientes,,fulti facti sunt. Superbia enim avertit a sapientia: aversionem autem stultitia consequitur. Stultitia quippe cæcitus quædam est, sicut idem dicit: Et obscuratum est insipiens cor eorum (Rom. I, 22,21).Unde autem hæc obscuratio, nisi ex aversione a lumine sapientiae? unde autem hæc aversio, nisi dum ille cui bonum est Deus, sibi ipse vult esse bonum suum, sicuti sibi est Deus? Itaque, Ad meipsum, inquit, conturbata eat anima mea ( Psal. XLI, 7 ): et, Gustate, et eritis sicut dii (Gen. in, 5 ).","prev":{"citation":"De Libero Arbitrio 71","label":"Book 3, CAPUT XXIV.— Primus homo non insipiens creatus est, sed sapientiæ capax. Stulti…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/71"},"next":{"citation":"De Libero Arbitrio 73","label":"Book 3, CAPUT XXIV.— Primus homo non insipiens creatus est, sed sapientiæ capax. Stulti…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-libero-arbitrio/73"},"credit":{"text":"Augustine, De Libero Arbitrio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa049/stoa0040.stoa049.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}