{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Magistro 12.39","citation":"Augustine, De Magistro 12.39","ref":"12.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/12.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/12.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/12.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Magistro","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa007"},"verse":false,"words":258,"text":"Quod si et de coloribus luccm, et de cæteris quæ per corpus sentimus, elementa hujus muhdi eademque corpora quae sentimus, sensusque ipsos quibus tanquam interpretibus ad talia noscenda mens utitur; de his autem quæ intelliguntur, interiorem veritatem ratione consulimus: quid dici potest unde clareat, verbis nos aliquid discere præter ipsum qui aures percutit sonum? Namque omnia qua percipimus, aut sensu corporis, aut mente percipimus. Illa sensibilia, hæc intelligibilia; sive, ut more aucturum ncstrorum loquar, illa carnalia, hæc spiritualia nominainus. De illis dum interrojanmr, respondemus, si præsto sunt ea quae sentimus; velut cum a nobis quæritur intuentibus lunani novam, qualis aut ubi si. Ilic ille qui interrogat, si non videt, credit verbis, et sæpe non credit: discit autem nullo modo, nisi et ipse quod dicitur videat; ubi jam non verbis quæ sonuerunt, sed rebus ipsis et sensibus discit. Nam verba eadem sonant videnti, quæ non videnti etiam sonucrunt. Cum sero nou de iis quae coram sentimus, sed de his qu.c aliquando sensimus quxritur; non jam rcs ipsas, sed imagines ab iis impressas memoriæque mandatas loquimur: quai omnino quomodo vcra di caums, cum falsa intueamur, ignoro; nisi quia non nos ca videre ac sentire, sed vidisse ac sensisse narramus. Ita illas imagines in memoriæ penetralibus rerum ante sensarum quxdam documenta gestamus, quæ animo contemplantes bona conscientia non mentimur cum loquimur: sed nobis sunt ista documenta; is euim qui audit, si ea sensit atque adfuit, non discit meis verbis, sed recognoscit ablatis secum et ipse imaginibus: si autem illa non sensit1, quis non cum credere potius verbis quam discere intelligat?","prev":{"citation":"De Magistro 11.38","label":"Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/11.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/11.38"},"next":{"citation":"De Magistro 12.40","label":"Chapter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/12.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/12.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}