{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Magistro 4.7","citation":"Augustine, De Magistro 4.7","ref":"4.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/4.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/4.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Magistro","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa007"},"verse":false,"words":212,"text":"Aug. Acutissime omnino: quare vide utrum conveniat jam inter nos ea posse demonstrari sine signis, quæ aut non agimus cum interrogamur, et tamen statim agere possumus, aut ipsa signa forte agimus. Cum enim loquimur, signa facimus, de quo dictum est significare. 4d. Convenit. Aug. Cum ergo de quibusdam signis quæritur, possunt signis signa monstrari. cum autem de rebus quae signa non sunt, aut eas agendo post inquisitionem si agi possunt, auf signa dando per quae animadverti queant. Ad. Ila est. Aug. In hac igitur tripartita distributione priuS illud consideremus, si placet, quod signis signa monstrantur: num cnim sola verba sunt sina' A4. Non. Aug. Videtur ergo mihi loquendo nos aut verba ipsa signare verbis, aut alia signa, vclul gestum cum dicimus ant lilleram; nam his duobus verbis quæ significantur, nihilominus signa sunt: aut aliquid aliud quod signum non sit, velut cum dicimus, Lapis; hoc enim verbum signum est, nam significat aliquid, sed id quod eo significatur, non continuo signum est: quod tamen genus, id cst cum verbis ea quae signa non sunt significantur, non pertiuet ad hanc partem quam discutere proposuimus. Suscepimus enin considerare illud, quod signis signa monstrantur, ct partes in eo duas comperimus, cum aut eadem aut alia signa signis docemus vcl commemoramus: an non tibi videtur? Ad. Manifestum est.","prev":{"citation":"De Magistro 3.6","label":"Chapter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/3.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/3.6"},"next":{"citation":"De Magistro 4.8","label":"Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/4.8"},"credit":{"text":"Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}