{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Magistro 5.13.1-34","citation":"Augustine, De Magistro 5.13.1-34","ref":"5.13.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/5.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/5.13.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/5.13.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Magistro","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa007"},"verse":false,"words":278,"text":"Ad. Concedam, cum ostenderis quomodo recte possimus omnia verba nomina dicere. Aug. Facile est: nam credo te accepisse ac tenere pronomen dictum, quod pro ipso nomine valeat, rem tamen nolet minus plena significatione quam nomen. Nam, u! opinor, definivit ille ita, quem grammatico reddidisti: Pronomen est pars orationis, quæ pro ipso posita nomine, minus quidem plene, idem tamen significat. Ad. Recordor et probo. Aug. Vides igitur secundum hanc definitionem nullis nisi nominibus servire, ct pro his solis poni posse pronomina, velut cum dicimus, Hic vir, ipse rex, eadem mulier, hoc aurum, illud argentum: hic, ipse, eadem, boc, illud pronomina esse; vir, rex, mulier, aurum, argentum, nomina, qnibus plenius quam illis pronomibus res significatæ sunt. Ad Video et assentior. Aug. Tu ergo nunc mihi paucas conjunctiones quaslibet enuntia. Ad. Et; que, a!, atque. Aug. Hæc omnia quæ dixisti, nonne tibi videntur esse nomina? Ad. Non omnino. Aug. Ego saltem tibi recte locutus vidcor, cum dicercm, Hæc omnia quae dixisti? Ad. Recto prorsus; ct j;un intelligo quam mirabiliter ostenderis inc nomina enuntiasse: non enim aliter de Iris recte dici potuisset, Hæc omnia. Scd enim vercor adJfuc, ne propterea milii recte locutus videaris, quod has quatuor conjunctiones etiam verba esse non nego;,ut ideo de his recte dici potuerit, Hæc omnia, quoniam recte dicitur, Ilac verba omnia. Si autem a me quæras quæ sit pars orationis, Verba; nihil aliud respondebo quam, Nomen. Quare huic nomini fortasse pronomen adjunctum est, ut illa recta esset locutio tua. i. Aug. Acute quidem falleris, sed ut falli desinas, acutius attende quod dicam, si tamen id dicere. ut volo, valuero: nam verbis de verbis agcre tam impli catum est, quam digitos digiti inserere et confricare;","prev":{"citation":"De Magistro 5.12","label":"Chapter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/5.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/5.12"},"next":{"citation":"De Magistro 5.13.35-75","label":"5.13.35 to 5.13.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-magistro/5.13.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-magistro/5.13.35"},"credit":{"text":"Augustine, De Magistro, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa007/stoa0040.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}