{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mendacio 32","citation":"Augustine, De Mendacio 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Mendacio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050"},"verse":false,"words":198,"text":"Manifeste etiam in euangelio inuenimus os cordis, ut uno loco et corporis et cordis os dominus commemorasse inueniatur, ubi ait: adhuc et uos sine intellectu estis? non intellegitis, quia omne quod in os intrat, in uentrem uadit et in secessum emittitur? quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. haec sunt quae coinquinant hominem. hic si unum os quod est corporis intellexeris, quomodo intellecturus es: quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, cum et sputus et uomitus de ore procedat? nisi forte tunc quisque non coinquinatur, cum edit aliquid inmundum, coinquinatur autem, cum id euomit. quod si absurdissimum est, restat, ut os cordis intellegamus a domino expositum, cum ait: quae procedunt de ore, de corde exeunt. nam et furtum, cum possit, et saepe ita fiat, in silentio corporalis uocis atque oris perpetrari, dementissimum est sic intellegere, ut tunc putemus quemquam peccato furti contaminari, cum id fatetur aut indicat, cum autem id tacite committit, incoinquinatum arbitrari. at uero si ad os cordis quod dictum est referamus, nihil omnino peccati tacite committi potest; non enim committitur, nisi ex ore illo interiore procedat.","prev":{"citation":"De Mendacio 31","label":"31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/31"},"next":{"citation":"De Mendacio 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/33"},"credit":{"text":"Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}