{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mendacio 34.10-16","citation":"Augustine, De Mendacio 34.10-16","ref":"34.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/34.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/34.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/34.10.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Mendacio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050"},"verse":false,"words":198,"text":"ita cum tria sint, quae in hac sententia possint intellegi, aut: omne mendacium non solum mentiri noli, sed nec uelle mentiri, aut: noli uelle, sed uel inuitus mentire, cum fugiendum est aliquid grauius, aut: noli omne, ut exceptis aliquibus mendaciis cetera permittantur, unum hic pro his, quibus mentiri numquam placet, duo pro illis, qui aliquando putant esse mentiendum, inueniuntur. sed tamen quod sequitur: assiduitas enim eius non proficiet ad bonum, nescio utrum possit primae harum trium sententiae suffragari; nisi forte ita ut perfectorum praeceptum sit omnino numquam non solum mentiri, sed uel uelle mentiri, assiduitas uero mentiendi nec proficientibus permittatur. tamquam si, cum praeciperetur numquam prorsus non solum mentiendum, sed nec uoluntatem habendam esse mentiendi, contradiceretur exemplis, quod aliqua sunt etiam magna auctoritate adprobata mendacia, responderetur autem illa quidem esse proficientium. quae habent secundum hanc uitam qualecumque officium misericordiae, sed usque adeo esse omne mendacium malum et perfectis atque spiritalibus animis omni modo fugiendum,. ut nec ipsis proficientibus assiduitas eius permittenda sit. dictum est enim iam de obstetricibus Aegyptiis, quod de indole ad melius proficiendi mentientes adprobatae sunt, quia nonnullus gradus est ad diligendam ueram ac sempiternam salutem, cum quisque misericorditer etiam pro alicuius quamuis mortali salute mentitur.","prev":{"citation":"De Mendacio 34.1-9","label":"34.1 to 34.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/34.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/34.1"},"next":{"citation":"De Mendacio 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/35"},"credit":{"text":"Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}