{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mendacio 38","citation":"Augustine, De Mendacio 38","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/38.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Mendacio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050"},"verse":false,"words":273,"text":"Haec certe omnia disputatio quamuis alternet aliis asserentibus numquam esse mentiendum et ad hoc diuina testimonia recitantibus, aliis contradicentibus et inter ipsa uerba diuinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus, nemo tamen potest dicere hoc se aut in exemplo aut in uerbo scripturarum inuenire, ut diligendum uel non odio habendum ullum mendacium uideatur, sed interdum mentiendo faciendum esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est deuitetur. sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa uilioribus. cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne aliud grauius admittatur, non ex regula ueritatis, sed ex sua quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum et id putat grauius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius reuera fugiendum est. hoc totum ab amoris peruersitate gignitur uitium. cum enim duae sint uitae nostrae: una sempiterna, quae diuinitus promittitur, altera temporalis, in qua nunc sumus, cum quisque istam temporalem amplius diligere coeperit quam illam sempiternam, propter hanc, quam diligit. putat esse omnia facienda nec ulla aestimat grauiora peccata, quam quae huic uitae faciunt iniuriam et uel ei commoditatis aliquid inique et inlicite auferunt aut eam penitus inlata morte adimunt. itaque fures et raptores et contumeliosos et tortores atque interfectores magis oderunt quam lasciuos, ebriosos, luxuriosos, si nulli molesti sunt. non enim intellegunt aut omnino curant, quod isti deo faciant iniuriam non quidem in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem, cum dona eius in se corrumpunt, etiam temporalia, atque ipsis corruptionibus auersantur aeterna, maxime si iam templum dei esse coeperunt, quod Christianis omnibus apostolus ita dicit: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? quisquis templum dei corruperit, corrumpet illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis uos.","prev":{"citation":"De Mendacio 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/37"},"next":{"citation":"De Mendacio 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/39"},"credit":{"text":"Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}