{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mendacio 4.13-29","citation":"Augustine, De Mendacio 4.13-29","ref":"4.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/4.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/4.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Mendacio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050"},"verse":false,"words":294,"text":"tamquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa uia esse, ubi reuera eos esse cognouit, ut ille, cui dicit, per illam uiam magis pergat atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. quis ergo istorum mentitur: ille, qui elegit falsum dicere, ne fallat, an ille, qui elegit uerum dicere, ut fallat? ille, qui falsum dicendo egit, ut uerum sequeretur cui dixit, an iste, qui uerum dicendo egit, ut falsum sequeretur cui dixit? an forte ambo mentiti sunt? ille, quia uoluit falsum dicere, iste, quia uoluit fallere. an potius neuter eorum mentitus est? ille, quia uoluntatem habuit non fallendi, et ille, quia uoluntatem habuit uerum dicendi. non enim nunc agitur, quis eorum peccauerit, sed quis mentitus sit. cito enim uidetur ille peccasse, qui uerum dicendo egit, ut homo incideret in latrones, ille autem non peccasse uel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit, ut homo perniciem deuitaret. sed possunt exempla ista conuerti, ut et ille aliquid grauius eum pati uelit, quem falli non uult — multi enim quaedam uera cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt, ut eos latere debuerint — et iste II aliquid commodi uelit adipisci eum, quem uult falli. nonnulli enim, qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali, quod uere contigerat, de caris suis cognouissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis offuit uera cognoscere. non ergo id agitur, quo animo consulendi aut nocendi uel ille falsum dixit, ne falleret, uel iste uerum dixit. ut falleret; sed exceptis commodis aut incommodis eorum. quibus locuti sunt, quantum ad ipsam ueritatem falsitatemque adtinet, quaeritur, quis eorum an uterque neuterue mentitus sit. si enim mendacium est enuntiatio cum uoluntate falsum enuntiandi, ille potius mentitus est, qui falsum dicere uoluit et dixit quod uoluit, quamuis, ne falleret, dixerit;","prev":{"citation":"De Mendacio 4.1-12","label":"4.1 to 4.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/4.1"},"next":{"citation":"De Mendacio 4.30-36","label":"4.30 to 4.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/4.30"},"credit":{"text":"Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}