{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mendacio 7","citation":"Augustine, De Mendacio 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Mendacio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050"},"verse":false,"words":220,"text":"Nec illis, quae de ueteribus libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt: ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamuis reuera contigerit; quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. omnis enim enuntatio ad id, quod enuntiat, referenda est. omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat, quod significat eis, quibus intellegendum prolatum est. unde credendum est illos homines, qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia, quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse; nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. de obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico spiritu significandi futuri ueri gratia aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significauit, pro gradu suo dicunt adprobatas et remuneratas a deo. qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi causa mentiatur, multum profecit. sed aliud est, quod per se ipsum laudabile proponitur, aliud, quod in deterioris conparatione praeponitur. aliter enim gratulamur, cum sanus est homo, aliter, cum melius habet aegrotus. nam in scripturis ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in conparatione scelerum populi Israhel. et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia, quae proferuntur de ueteribus libris nec reprehensa inueniuntur uel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe adprobentur aut significationis alicuius causa non sint omnino mendacia.","prev":{"citation":"De Mendacio 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/6"},"next":{"citation":"De Mendacio 8.1-15","label":"8.1 to 8.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/8.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}