{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Mendacio 8.1-15","citation":"Augustine, De Mendacio 8.1-15","ref":"8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/8.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Mendacio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa050"},"verse":false,"words":286,"text":"Et ideo de libris noui testamenti exceptis figuratis significationibus domini, si uitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem prouocet mentiendi. simulatio enim Petri et Barnabae non solum commemorata, uerum etiam reprehensa atque correcta est. non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus 'apostolus aut Timotheum circumcidit aut ipse quaedam ritu iudaeico sacramenta celebrauit, sed ex illa libertate sententiae suae, qua praedicauit nec gentibus prodesse circumcisionem nec iudaeis obesse. unde nec illos astringendos ad consuetudinem iudaeorum nec illos a paterna deterrendos censuit. unde illa uerba eius sunt: circumcisus quis uocatus est? non adducat [praeputium]. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. quomodo enim potest adduci praeputium quod praecisum est? sed 'non adducat' dixit 'non ita uiuat', quasi praeputium adduxerit, id est, quasi in eam partem, quam nudauit, rursus tegmen carnis adtraxerit et quasi iudaeus esse destiterit, sicut alibi dicit: circumcisio tua praeputium facta est. et hoc non tamquam cogens dixit apostolus aut illos manere in praeputio aut iudaeos in consuetudine patrum suorum, sed ut neutri in alteram cogerentur, potestatem autem haberet quisque manendi in sua consuetudine, non necessitatem. neque enim, si uellet iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a iudaeicis obseruationibus, prohiberetur ab apostolo, quando quidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati iudaei ad ea, quae saluti essent necessaria, non uenirent, neque ab illo prohiberetur, si uellet quisquam gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet, non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset; non enim, si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit.","prev":{"citation":"De Mendacio 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/7"},"next":{"citation":"De Mendacio 8.16-22","label":"8.16 to 8.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-mendacio/8.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-mendacio/8.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Mendacio, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa050/stoa0040.stoa050.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}